monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 4
Cur, inquies, haec tam longo repetita principio? Videlicet ne quidquam fidei tuae deesse putes, quia Ierosolymam non vidisti: nec nos idcirco meliores aestimes, quod huius loci habitaculo fruimur: sed sive hic, sive alibi, aequalem te pro operibus tuis apud Dominum nostrum habere mercedem. Revera, ut simpliciter motus mentis meae fatear, considerans et propositum tuum, et ardorem quo saeculo renuntiasti, differentias in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta, in agello habites, et Christum quaeras in solitudine, et ores solus in monte cum Iesu, Sanctorumque tantum locorum vicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas, et propositum Monachi non amittas. Quod loquor, non de Episcopis, non de Presbyteris, non de Clericis loquor, quorum aliud officium est; sed de Monacho, et Monacho quondam apud saeculum nobili: qui idcirco pretium possessionum suarum ad pedes Apostolorum posuit, docens pecuniam esse calcandam; ut humiliter et secreto victitans, semper contemnat quod semel contempsit. Si Crucis et Resurrectionis loca non essent in Urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in qua scorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent in caeteris urbibus: vel si Monachorum turbis solummodo frequentaretur, expetendum revera huiuscemodi cunctis Monachis esset habitaculum. NUNC VERO summae stultitiae est renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, Monachum profiteri, et inter maiores populos peraeque vivere, quam eras victurus in patria. De toto huc orbe concurritur. Plena est civitas universi generis hominum: et tanta utriusque sexus constipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris.